VITRIARII

VITRIARII
VITRIARII
seu VITRARII, Graece Υ῾αλουργοὶ, memorantur Aelio Lampridio in Alexandro Seu. c. 24. Braccariorum, Linteonum, Vitrariorum, Pellionum --- et coeterarum artuum vectigal pulcherrimum instituit, ex eoque iussit thermas —— populi usibus exhiberi. Habuêre illi vicum suum Romae, in regione prima, portâ Capenâ, ut docet Sextus Russus in descript. Urbis. Nempe coniunctim habitârunt, sicut et alii Opifices. Namque, ut probe Marlianus, Topogr. Antiq. Rom. observat, M. Varro Figulos quoque4 uno in loco coniunctim habitâsse indicat, cum dicit, Venerem Myrteam fuisse inter Figulos. Sandaliarii Vici, supra meminimus, sic dicti, non tam quod Apollinis effigies, quae ibi dedicata fuerat, sandaliis esset ornata; quam quod in eo sandaliorum sive calceorum Opifices habitarent. Idem de Sutoribus clare colligitur ex Plinio, l. 10. c. 43. etc. Balduinus de Calceo, c. 7. Admirandarum vitrearum operarii, occurrunt apud Sugerium de Adm. sua, c. 29. Vitri factores vocat Beda de Wiremuth. Monast. l. 1. c. 5. Misit legatos in Galliam, qui vitri factores, artifices videlicet Britannis eatenus incognitos, ad cancellandas Ecclesiae porticuumque et cenaculorum eius fenestras adducerent. Cuiusmodi (lapidearum et) vitrearum fenestrarum Artifices primus omnium in Angliam ascivisse Wigfridus Episcopus Wigorniensis legitur, apud Thomam Stubbs in Actis Pontificum Eborac. sub A. C. 726. apud Carolum du Fresne, Glossarie. Vide plura hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Johann Jacob Vitriarius — (auch: Joannes Jacobus Vitriarii, Johanne Jacobo Vitriario; * 8. Juni 1679 in Genf; † 12. Dezember 1745 in Leiden) war ein Schweizer Rechtsgelehrter und Verfasser massgebender Rechtswerke …   Deutsch Wikipedia

  • Vitriarius — Johann Jacob Vitriarius, auch Joannes Jacobus Vitriarii, Johanne Jacobo Vitriario, (* 1679 in Genf; † 1745 in Löwen) war ein niederländischer Rechtsgelehrter und Verfasser maßgebender Rechtswerke. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Schriften 3… …   Deutsch Wikipedia

  • Antonius Schultingh — (auch: Anton Schulting, Schultingius; * 23. Juli 1659 in Nijmegen; † 12. März 1734 in Leiden) war einer der wichtigsten Vertreter eine der niederländischen humanistischen Rechtsschule und wurde oft bezeichnet als den niederländischen Cujacius.… …   Deutsch Wikipedia

  • ALLASSON — apud Flavium Vopisc. in Saturnino, c. 8. Calices tibi allassontes versicolores transmisi, quas mihi Sacerdos Templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis abhibeas. Putat. Salmas. legendum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FENESTRA — ex Graeco φαινίςτρα, quod a verbo φανίζω; antiquis Fenestra et Festra, ex Graeco φαίςτρα itidem, quod a φαιςτὸς, perspicuus, lucidus: illuminandae domui inservit. Quo fine decorabantur olim ex speculari lapide, aut vitro in tenues laminas fuso,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOLDA, Gall. SOULDE — quasi Solida, a solidando, non lapis est, ut quibusdam creditum, sed herbae vitrariae cineres in massam lapideam indurati, quibus ad crystallina conficienda uti consuevêre. Halimum eam herbam Veteres dixêre, cuius folium pingue, spissum ac leve,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITRARII — vide infra Vitriarii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITRUM — quod visui pervium, recensetur Talmudicis inter tria beneficia, quae verbis illi Deuteron. c. 33. v. 19. Thesauri absconditi arenae, quibus e littorali arena, quae alioqui solet esse infecunda ac sterilis, magnas opes Zabulonitis accessuras… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AVM — artificis vitriarii manu …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • V — Vadimonium, vale, Valeri, Valeria, Valeriae, Valeriam, Valerii, Valerio, Valerius, valetudinem, Vasconum, Vasso, veici, Velico, velut, venditoris, vene, venerabili, Veneri, Veneriae, Venetum, Venno, verba, vere, Verecundi, Veri, verna, versus,… …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”